ULMUS

ULMUS
I.
ULMUS
gratissima vitibus arbor. Papinius Statius, l. 5. Sylv. 1. v. 49.
Qualiter aquaevo sociatam palmite vitem
Ulmus amat, miscetque nemus ——
Manilius, l. 5.
Et te, Bacche, tuas nubentem iunget ad ulmot.
Alii passim, de utriusque arboris coniugio mira, sed vera narrantes, ut ait Barthius Animadv. ad Statium, d. l. Gymnosophistis sacra etiam fuit, a qua Apollonius humanâ voce salutatus, quod scripsit Philostratus, sive hoc eius, vel Damidis, aut alterius fuerit commentum, Hierocli quoque, ut fabulosum, oliectat Eusebius Confutat. l. 8. adnotante Vossiô, de Idolol. l. 3. c. 44. Eius sponte renascentis portentum memorat Plin. l. 16. c. 32. princip. Factum hoc populo Rom. Quiritibus ostentum Cimbricis bellis Nuceriae, in luco Iunonis, Ulmo, postquam etiam cacumen amputatum erat, quoniam in aram ipsam procumbebat, restitutâ sponte, ita ut protinus floreret: a quo deinde tempore Maiestas populi Romani resurrexit, quae antea cladibus vastata fuerat etc. Vide de hac arbore plura, apud Plin. l. 16. c. 17. alibique passim, Matthiolum Commentar. in Dioscorid. et alios Rei Herbariae Scriptores. Addo saltem, quod Ulmeis virgis in servos olim animadverterint Romani, unde ulmitriba, Plauti vox, Pers. Act. 2. sc. 4. v. 7. Quodque lanion ibus non ex alia arbore codices frequentiores, uti docet vetus Schol. Iuvenalis, ad Sat. 11. v. 141. quem locum supra adduximus, voce Carptor. Nomen quod attinet, inde videtur ortum, quod ulginosis locis arbor gaudet. Graecis πτελέα etc.
II.
ULMUS
oppidum Pannoniae superloris nunc Ilmitz Clwver. vicus Peisoni lacui impositus, in Austria inferiori, in ipso limie Hungariae.
III.
ULMUS
pagus Mysiae superioris a Naisso urbe 19. mill. pass. in Ortum, Sardicam versus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • Ulmus — Ul mus, n. [L., an elm.] (Bot.) A genus of trees including the elm. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Ulmus — (U. Lin.), s. Ulme …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Ulmus — (lat.), die Ulme (s.d.) …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Ulmus — Para otros usos de este término, véase Olmo (desambiguación).   Ulmus …   Wikipedia Español

  • Ulmus — Orme Ulmus …   Wikipédia en Français

  • Ulmus — noun type genus of family Ulmaceae; deciduous trees having simple serrate leaves; widely distributed in temperate regions • Syn: ↑genus Ulmus • Hypernyms: ↑dicot genus, ↑magnoliopsid genus • Member Holonyms: ↑Ulmaceae, ↑ …   Useful english dictionary

  • Ulmus — Ulmen Feldulme (Ulmus minor) Systematik Klasse: Dreifurchenpollen Zweikeimblättrige (Rosopsida) …   Deutsch Wikipedia

  • Ulmus — ? Вяз Научная классификация Царство: Растения Отдел: Покрытосеменные …   Википедия

  • Ulmus L. — Род 88. Ильм (Вяз) (Сем. Ulmaceae – Ильмовые (Вязовые)) 201. Ulmus glabra Huds., non Mill. – Ильм (Syn: Ulmus scabra Mill.; Вяз шершавый) 202. Ulmus laevis Pall. – Вяз настоящий (Syn: Вяз гладкий) …   Флора Центрально-лесного государственного заповедника

  • Ulmus — ID 86437 Symbol Key ULMUS Common Name elm Family Ulmaceae Category Dicot Division Magnoliophyta US Nativity N/A US/NA Plant Yes State Distribution AL, AR, AZ, CA, CO, CT, DC, DE, FL, GA, IA, ID, IL, IN, KS, KY, LA, MA, MD, ME, MI, MN, MO, MS, MT …   USDA Plant Characteristics

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”